- CASTORIS
- CASTORISmarinum animal, tam horrendi eiulatus, ut audientes enecet, uti refert Aelian. l. 9. c. 50. Hinc Oppianus Halieutic. l. 1.Καςτορίδες τ᾿ ὀλοαὶ δυςπ ενθέεες, αἰτ᾿ ἀλεγεινην`Ο῎ςπαν ἐπὶ κροκάλοισιν ἀπαίσιον ὠρύονται,Α᾿νδράσιν῾ ὃς δέ κε γῆρυν εν οὔασιν ἀλγινόεςςανΔέξηραι, ςτυγερῆς τ᾿ ενοπῆς κωκυτὸν ἀκούσῃ,Οὐ τηλοῦ θαῃάτοιο τάχ᾿ ἔσεταἰ ἄλλά οἱ ἄτηνΚαὶ μόρον αἰνοτάτη κείνη μαντέυεται αὐδή.Castoridesque, perniciosae et gravis luctûs, quaeque tristemVocem in littoribus, et infaustam emittuntHominibus. Qui vero clamorem anribus maestumPerceperit, querulaeque vocis eiulatum audierit,Non procul a morte erit: sed ipsi clademEt mortem gravissima illa praesagit vox.Et Tzetzes, Chil. 6. Histor. 47.Η῾ καςτορὶς δ᾿ ὠρύεται, ὃς δ᾿ αν᾿ ` ἀκούσῃ ταύτης,Χρόνῳ βραχεῖ παρέρχεται τοῦ ταλαιπώρου βίου,Castoris autem rugit, et quisquis audiverit illam,Brevi excedet ex misera hac vita.E quibus patet falli eos, qui Castoridem pro fibro seu castore habent, in quibus doctissimus Ritterhusius, Notis ad Oppian. Aliud enim castor, aliud castoris; ille quadrupedes amphibium, haec piscis est. Ille in ripis fluminum, haec circa maris littrora describitur et censetur ab Oppiano, inter ea cete, quae nonnumquam e mari in siccum exeunt: cum contra castor ex terta in amnes feratur. Sed et castor verum est animal, castoris fabulosum, uti quidem videtur Bocharto, Hierozioci Part. I. l. 4. c. 2.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.